Latin
2.459.593 to 2.459.609
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.593-609
Unproofread scanNot analysed yet
sed egrediatur ad pascua, ut in intrando exordium sit, in exeundo et in pascua reperiendo, virtutum perfectio. Qui ingreditur, adhuc in saeculo est, et ex creaturis intelligit [Al. intelliget] Creatorem· Qui autem egreditur, transcendit universam creaturam, et omnibus qua videri possunt pro nihilo computatis, inveniet pascua super coelos, et sermone Dei vescetur, et dicet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1). Hoc ideo, ut intelligeremus Evangelicum testimonium: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet; et quod nunc dicitur per Prophetam: Et transierunt portam, et egressi sunt per eam: qui tamen transitus et egressio absque Christo rege nostro tribui non potest, qui rex et Dominus est. Statim quippe connectitur: Dominus autem princeps erit. (Cap. III. —Vers. I seqq.) «Et dixi; Audite, principes Jacob, et duces domus Israel. Nunquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem [Vulg. carnes] eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, el conciderunt sicut in lebete, ct quasi carnem in medio ollae. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. »Manifeste adversum principes Israel sermo est, et sub metaphora leonum sive latronum crudelitas eorum describitur; quod spoliaverint pauperes, et interfecerint eos, et carnes eorum essaque contriverint, et quasi in medio ollae, sic in urbe Jerusalem miserabilem plebem afflixerint, et propter haec inferatur eis postea supplicium in die captivitatis, vel a Nabuchodonosor, vel a Vespasiano et Tito. Et clament ad Dominum, et non exaudiat cos, et abscondat faciem suam ab eis, quia nequiter egerint in sceleribus suis.