# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.85-97

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.85 to 2.459.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.85

XLIX, 8). Potest quoque et sic intelligi, quos propter impietates Samariae et scelera Judae, egressus sit Dominus de loco quondam suo, et dixerit ad Judaeos: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38; Luc. XIII, 35). Et descenderit de coelis, et ascenderit super excelsa terrae, id est super eos qui ex gentium humilitate credentes, excelsi esse meruerunt· Et commoti sunt montes, philosophorum dogmata, et regna sublimia, et hi qui humiles permanserunt, consumpti sunt et contriti Salvatoris adventu, et crescente Ecclesia, montibusque in sublime surgentibus, idola corruerunt in profundum. Egressus est ergo Dominus de loco suo, et de gentibus constructa Ecclesia est, ut moverentur montes sub pedibus ejus, et profunda vallium solverentur, quia impie egit Jacob et peccavit Israel, et omnes tribus Dominum negaverunt. (Vers. 6 seq.) « Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea, et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo, et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes [Al. merces] ejus comburentur igni, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. Super hoc plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. » LXX: « Et ponam Samaria in pomorum custodiam in agro, et in plantationem vineae: et detraham in voraginem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo, et cuncta sculptilia ejus concident, et universae mercedes ejus comburentur igni, et cuncta idola ejus ponam in perditionem, quia ex mercedibus fornicationis congregavit, et ex mercedibus fornicationis destruxit. Propter hoc planget atque lugebit, ibit discalciata et nuda, faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiae Sirenarum, quia obtinuit plaga ejus, quia venit usque ad Judam, et tetigit usque ad portam populi mei usque [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
