# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.98-110

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.98 to 2.459.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.98

in] Jerusalem. » Secundum ordinem peccatorum, fit ordo poenarum. Primum peccavit Samaria, et fabricata est idola, et pro Domino vitulos adoravit: prima ergo et pereat. Destruam eam, venientibus Assyriis, et ponam quasi acervum lapidum cum plantatur vinea, ut [Al. et] redigatur in tumulos: Et detraham in vallem lapides ejus. Erat quippe in montibus sita, ubi nunc Sebaste est, in qua et sancti Joannis Baptistae ossa sunt condita, Et fundamenta ejus revelabo. Tanta quippe ruina erit, et tanta urbis subversio, ut non solum parietes et aedificia corruant, sed fundamenta quoque usque ad extremum lapidem revelentur. Et omnia sculptilia ejus, cunctaeque divitiae, quas diversi reges in eam comportaverant, concidentur et comburentur igni, et ad nihilum redigentur. Siquidem opes et multiplex supellex, quae ex fornicatione (ut putabantur) idolorum fuerant congregata, ducemur ad aliam meretricem, id est, ad Ninive: ut quomodo in terra sua fornicati sunt cum idolis quae fecerunt, sic vadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est, ad Assyrios. Hucusque de Samaria. Et quia eadem plaga perventura sit ad Jerusalem (et ipsa enim simili errore peccavit, derelinquens Deum suum et idola fabricans), propterea propheta facit quasi πρόσω-οποίαν Dei, et sub persona sua inducit plangentis affectum: et dicit: Super hoc plangam et ululabo: vadam spoliatus et nudus (decem enim tribus perdidi) et faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. Quomodo enim dracones terribili sibilo personant, juxta historias eorum qui de physicis conscripserunt, eo tempore quo vincuntur ab elephantis: et sicut struthiones immemores sunt ovorum suorum, et quasi mm pepererint, in arena calcandos pedibus bestiarum (Job XXXIX) fetus relinquunt, de quo in Job plenius scribitur: ita et ego sine filiis spoliatus et nudus incedam. Et hoc faciam, quia desperata est plaga ejus, id est Samariae.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
