# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.466.1-14

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.466.1 to 2.466.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.466.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.466.1

LXX: « Diripientes pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum. Sicut devoraverunt carnes populi mei, et pelles ab eis excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut carnes in lebete, et sicut carnes in olla; sic clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et avertet faciem suam ab eis in tempore illo, eo quod pessime egerunt in adinventionibus suis. » Non suffecerat spoliasse subjectum gregem; sed corpora quoque eorum afflixerunt duro imperio, et ossa eorum contriverunt, ut quidquid in eis forte fuerat, frangerent atque contererent. Quomodo ergo illi spoliaverunt populum meum, et nudaverunt omni pulchritudine et decore culis, et carnes et ossa miserunt in ollam ferventem, quam rex accendit Assyrius, tradentes gregem meum diabolo et angelis ejus: sic et ipsi, cum venerit dies ultionis, clamabunt ad Dominum, et non exaudientur, quia nec ipsi rogantes audierunt: et extendent manus suas ad Dominum, et Deus avertet faciem suam ab cis, quia et illi averterunt a precantibus vultum. Et haec universa patientur, quia pessime egerunt in studiis et voluptatibus suis; et non reges fuere, sed tyranni; nec praepositi, sed leones; neque magistri discipulorum, sed lupi ovium, et satiaverunt se carnibus, et incrassati sunt, et sicut pinguissima hostia interfectionis, et suppliciis Domini praeparati. Hucusque contra principes malos: sequens vero sermo adversus pseudoprophetas est et doctores pessimos, qui populum Dei adulatione supplantant, pollicentes scientiam Scripturarum. (Vers. 5 seq.) « Haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium: propterea nox nobis pro visione [Al. divisione] erit, et tenebrae vobis pro divinatione, et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, et confundentur qui vident visiones: et confundentur divini, et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
