Latin
2.466.31 to 2.466.47
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.466.31-47
Unproofread scanNot analysed yet
Illi enim populum quondam Dei errore decipiunt, et hoc faciunt, ut comedant eos, vel simpliciter in accipiendis muneribus, vel mystice in occisione animarum eorum, et promittunt eis pacem et regna coelestia, et dicunt, non necesse est ut vivas continenter et sancte, habeto fidem quam docemus, et omnia promissa Domini consequeris: quae loquentes, magis adversum eos iram Domini concitant, et praelium in illos sanctificam. Quamobrem, o haeretici, qui putatis babere vos prophetiam, et imitamini Ecclesiam Dei, ubi aestimatis esse visionem, ibi nox erit: et ubi jaciatis vaticinium prophetate, ibi spiritus loquetur immundus. Occidet enim sol justitiae super hujuscemodi prophetas, et videbunt tenebras suas et confundentur. Cumque divini magis quam prophetae fuerint comprobati, ridebuntur super somniis suis, et populi qui ab eis prius decepti fueram, contra eos loquentur. Tunc etiam ipsi magistri poenitentiam agent, et nemo eos exaudiet, nisi ego quem offenderant. Et quia clemens sum, et nolo mortem peccatoris (Ezech. XVIII), sed cupio ut revertatur et vivat, cum exaudiero eos, dabo eis virtutem spiritus mei, et implebo eos judicio meo ct fortitudine, ut qui prius populum blandimentis decipiebant, postea vera annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam, et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quae intulerant, et esse occasio sanitatis. Animadverte in prasenti loco, posse aliquem docere post peccatum, si tamen vitia pristina digna poenitentia eluerit. Unde et David post adulterium et homicidium loquitur in psalmo: Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Ibid. 14). Cumque hoc feceris. Docebo, ait, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid. 15). (Vera. 9 seq.) «Audite haec, principes, domus Jacob, et judices domus Israel: qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.