# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.15

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.15

« Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum [Al. ejus]. » LXX: « Vox Domini civitati clamabit, et salvabit timentes nomen ejus. » In Hebraico alterius hoc capituli exordium est; apud Septuaginta vero interpretes, finis superioris: et habet sensuro; Nihil a te allud, o homo, quaerit Deus tuus, nisi ut facias judicium, et misericordiam diligas, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Vox enim Domini auditur in civitate ejus, Ecclesia: et in Scripturis sanctis quotidie personat, quod non solum bi, qui diligunt misericordiam, sed et hi qui inferiores sunt, et timent adhuc nomen Domini, ipsius doctrina clementiaque salventur. Si autem sequentis capituli exordium est, referamus juxta historiam. quod dicitur ad Samariam metropolim decem tribuum, quae prophetante Michaea, capta est, et dicamus: Samariam corripit Dominus, et illi plagas quae venturae sunt comminatur, ut audiens populus Juda, sive timentes nomen Domini, alius supplicia pati, ipsi timore correpti adipiscamur salutem. Pestilente quippe flagellato, non solum sapiens, sed etiam stultus prudentior fiet (Prov. XIX). Et hoc ipsum referes ad peccatores generaliter et ad justos, ut cruciatus aliorum caeteris fiat exemplum. Quod quidem et Dominus in Evangelio do his super quos turris in Siloa corruerat (Luc. XIII), interpretatur: quod non soli in universo populo fuerint peccatores, sed ut illorum poena caeteros ad poenitentiam provocaret.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
