Latin
3.16.1 to 3.16.28
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.16.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10 seq.) «Audite, tribus, et quis approbabit illud? Adhuc ignis in domo impii, thesauri impietatis, et mensura minor irae plena. Nunquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis luis. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui; et apprehendes, et non salvabis; et quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabilis. »LXX: «Audi [Al. Audite], tribus, et quis ornabit civitatem? Nunquid ignis et domus iniqui thesaurizans thesauros iniquos, et cum injuria iniquitates [Al. iniquitas]? si justificabitur in statera iniquus, et in saccello pondera fraudulenta, de quibus divitias impietatis suae [Al. tuae] repleverunt, et qui habitant [Al. habitabant] in ea, locuti sunt iniqua, et lingua eorum exaltata est in ore eorum. Et ego cruciavi te perditione propter peccata tua: tu comedes, et non saturaberis; et ejiciam te in temetipsam, et apprehendes, et non salvabis; et quicunque salvati fuerint, gladio tradentur: tu seminabis, et non metes; tu premes olivam, et non ungeris oleo; et uvam, et non bibes vinum; et dissipabuntur legitima populi mei, et omnis opera domus Achab; et ambulasti in consiliis eorum, ut traderem te in perditionem, et habitatores ejus in sibilum, et opprobria populorum accipietis. »Mullum in hoc capitulo LXX ab Hebraica veritate discordant, in principio vel maxime: Audi, tribus, et quis ornabit civitatem?