Latin
3.16.77 to 3.16.99
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.16.77-99
Unproofread scanNot analysed yet
Unde clementissimus Deus non eos pariter percutit, sed paulatim per plagas nititur commonere, dicens: Et ego incipiam te percutere perditione propter peccata tua; et est sensus: O civitas quam haeretici volunt extruere, percutiam te, ut pereas, non abolitionem, sed juxta id quod peccatrix es. Sequitur: Comedes, et non saturaberis. Legunt enim, et non intelligunt; vescentesque sermonibus Scripturarum, veritatis inopiam [Al. famem] patiuntur: Et ejiciam, inquit, te; et apprehendes, et non salvabis; et quicunque salvati fuerint, gladio tradentur. Tuo te, ait, judicio derelinquam; et postquam multa quaerens, nihil repereris, intelligens errorem tuum, videbis, te ex universis dogmatibus tuis non posse salvari. Quicunque autem se putaverint saturatos, et non ejecti fuerint a se, nec comprehenderint veritatem, tradentur gladio, et poenis erudientur. Seminabis ergo, o tribus, et o pessima civitas, quam igne, et iniquitate et contumeliis et statera dolosa, et sacculo fraudulento haeretici exstruunt; seminabis, et non metes; premes olivam, et non ungeris oleo; et uvas, et non bibes vinum. Prodest quippe tibi, errore cognito, ne habeas discipulos, ne caput tuum oleo ungas peccatorum, ne vino Sodomorum bibentes inebries. Et disperdentur legitima populi mei, sive Amri, et omnia opera domus Achab, eorum qui in haeresibus patriarchae, et principes exstiterunt. Quos possumus, vel ad contrarias referre virtutes, vel ad haeresiarchas, ut fuit Marcion et Basilides, et nuper Arius, et Eunomius. Et ambulastis in voluntatibus eorum, Amri videlicet et Achab. Pulchreque ait, in voluntatibus eorum. Doctrina enim magistrorum nequam, non est doctrina Dei, sed adinventiones cordis illorum. Et tradam te in perditionem, ut pereas juxta id quod haeretica es. Et habitatores tuos in sibilum, vel ut pastoris boni juxta Zachariam sequaris sibilum, dicentis: Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos (Zach.