# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.17.1-19

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.17.1 to 3.17.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.17.1

(Cap. VII.—Vers. 1 seqq.) « Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum: primitivas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est· Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur in mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum; princeps postulat, et judex in red dendo est, et magnus loculus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. » LXX: « Vae mihi, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad comedendum primitiva, quae passa est anima mea Vae mihi, annua, quia periit reverens de terra, et qui corrigat in hominibus non est: omnes in sanguine judicantur: unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant princeps postulat, et judex verba pacifica loculus est, desiderium anime suae est. Et auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis tuae. » Praedicta captivitate et decem tribuum et duarum (Verbum enim Domini factum est ad Michaeam Morasthiten super Samariam, et Jerusalem), plangit prophetat quod nullus e populo justus inveniatur in terra, qui possit irae Dei resistere, et medium se quasi murum opponere. Frustra, inquit, locutus sum; frustra volui jam vindemiatae et perditae civitatis quasi extremos racemos requirere; et cum non sit botrus ad comedendum, saltem immaturas ficus, quas Hebraei BECHCHORA (rrTDaj) vocant [Al. bechura], id est, grossos ficorum, in cibo sumere; quasi dicat; Non inveniens panem prae famis magnitudine, quisquilias et furfures requisivi. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: ubique insidiae, ubique fraudulentia; innoxius sanguis effunditur;

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
