Latin
3.17.35 to 3.17.54
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.17.35-54
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX, 10)? Licet asserant alii, personae illius hoc minime convenire, ut dicat: Vae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe; qui in Evangelio locutus est: Levate oculos vestros, et ridete regiones: quia jam candidae sunt ad metendum (Joan. IV, 35). Et alibi: Messis quidem multa, opera· rii autem pauci (Matth. IX, 37). Qui ergo ex persona Salvatoris volant intelligi, aiunt, non mirum esse ri dicat, Vae mihi, qui et in Jerusalem fleverit (Luc. XIX), et in Lazari morte lacrymatus sit (Joan. XI). Sed et illud. Factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, ad consummationem referunt saeculi: quam et significanter messem interpretantur, et dicunt illo tempore hanc prophetiam posse compleri, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum (Matth. XXIV), et veniens Filius hominis raram fidem invenerit super terram (Luc. XVIII): tunc enim quasi post messem stipulam, et quasi post vindemiam racemos, vix in bis reperiri, qui fidem in omnium vastitate servaverint, vocemque hanc ex persona assumpti hominis, putant de sequentibus approbari: Vae mihi anima: de qua loquebatur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Periit [Al. Periet] revertens de terra, vel Antichristo interficiente sanctos, vel ad magnitudinem scandalorum cunctis corruentibus. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur, non in levibus parvisque peccatis, sed in maximis et ad sanguinem pertinentibus. Non vicinitas, non amicitia, non affinitas scelus morabitur: cuncti manus levabunt ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen, dum manus praeparat, voluntate delinquat. Ipse princeps petit, et judex verba pacifica loquitur: accipit enim munera, desiderium animae suae. Quod quia manifestum est, et invidiam caveo principum, judicumque, lectoris intellectui derelinquens, tantum illud adjungam: Munera excaecant oculos etiam sapientium (Deut.