# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.17.55-59

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.17.55 to 3.17.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.17.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.17.55

XVI, 19): vivificant quoque animam, quam vivificare non debuerant, et interficiunt eam quae merito suo et virtutibus vivit, et hoc faciunt propter dona quae postulant impudenter, et turpius accipiunt. Quibus Dominus comminatur, haec dicens: Et auferam bona ecxum, quae putant bona, quae illis bona videntur. Caeterum veritate rei nunquam bona appellabuntur, quae et dantem spoliant, et accipientem interficiunt; licet non tam comminatio sit, quam benedictio, auferre ab eis mala, et ipsum Dominum divinumque sermonem ingredi in conscientias eorum, et quasi tineam comedere quodcumque perversum est, et praedarum malarumque cogitationum facere vastitatem, et ambulare super normam et regulam veritatis, eos ipsos ad rectum retrahere qui pravis opinionibus ducebantur; et hoc facere in lumine veritatis, et in die illo quando qui sancti sunt, et electi de Ecclesia, ascendent ad speculam, et in sublimitate doctrinarum atque operum suorum de rebus coelestibus disputabunt.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
