Latin
3.18.129 to 3.18.145
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.18.129-145
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur ergo mihi sic cum superioribus posse conjungi: Nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt, et esse pro tempore: cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, adversum auctores vitae suae corporumque consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos vultu quoque laedere scelus est. Sed haec expositio nequaquam convenit nurui adversus socrum consurgenti, et homini, cui inimici domestici ejus. Terentius in Hecyra: quod quanquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est: ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. Haec de consummatione et fine mundi, qualis adventum Antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit. Nunc disputandum secundum superiorem interpretationem· in qua de haereticis diximus: Audi, tribus, et quis ornavit civitatem? nunquid ignis et domus impii? Et rursum, de Ecclesia: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et iterum: Vae mihi, anima; periit reverens [Al. revertens] a terra; et qui corrigat, inter homines non est. Et deinceps: Princeps postulat, et judex verba pacifica, locutus est, desiderium animae suae. Unde duplex maledictio sequitur: Vae, vae, ultiones tuae venerunt, nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis: Nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus pravis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt: non enim vestram salutem, sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt: et ei quae locum dormit, cave ne quidquam credideris, quam non possum aliam intelligere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis, ne animi duritia virilisque constantia illius edomita mollescat illecebris. Filius enim qui natus a Deo est, neglecto Creatore suo, blasphemat eum a quo conditus, dicente Scriptura: Nonne Deus unus creavit vos? nonne pater unus omnium vestrum (Malach. II, 10)? et anima coelestem despicit Jerusalem, matremque contemnit Ecclesiam, quam qui contempserit, morte monetur.