# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.19.28-41

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.19.28 to 3.19.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.19.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.19.28

Nam quod dicitur juxta Septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad Jerusalem, ut juxta Hebraicum exposuimus; sed adhuc ad Babylonem dici intelligamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. Et repellet legitima dies illa, non legitima Dei, sed ea legitima quae adversum legem Dei, o Babylon, jusseras observari. Et civitates tuae venient in conclusionem, sive in divisionem, Assyriis te impugnantibus (siquidem Babylon Chaldaeorum fuit civitas, non Assyriorum). Et urbes tuae munitae erunt in divisionem hostilis exercitus, a Tyro usque ad flumen Tigrini, quo circuiris, et a mari Magno usque ad mare Rubrum, quod ex latere pergentibus Indiam, tangit regiones tuas. Et de monte usque ad montem: de montibus scilicet Judaeae usque ad montes Mediae atque Persarum, tota Mesopotamia et universa regio, quae nunc a te tenetur in medio, adversariorum imperio subjugabitur. Et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum vestrorum. Ubi Septuaginta interpretati sunt, de Tyro, sciamus, in Hebraico scriptum esse, MASOR, (TJT2): quod verbum, si in propositionem MA, et nomen SOR, dividatur, de Tyro intelligitur; sin autem uuus sermo sit, munitionem sonat. Denique omnes r.iριοχην, κα\ πιρίφραγμα, xa\ τζολιορχίχν, non de Tyro, ut LXX, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt. Hoc juxta Hebraicum, et vota carnei Israel et populi concisionis, quasi ex superfluo otiosus sermo praeluserit. Nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem, et ipso Spiritu sancto exponente, quo scripta sunt, in locis vel difficillimis desudemus. Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini, et visio pacis, et notitia Scripturarum; et postea superata a peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam: Dominus enim allevat elisos (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
