Latin
3.19.82 to 3.19.89
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.19.82-89
Unproofread scanNot analysed yet
XI, 7), prodest quippe fortitudines pessimas [Al. fortitudinibus pessimis] inter se non habere concordiam. Et, cum Satanas adversus Satanam divisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur (Matth. XII). Et quod frequenter in magnis exercitibus evenire solet, ut interfecto tyranno, satellites ejus regnum inter se dividant, contra seque consurgant, et intestinum inter eos bellum sit: hoc et in consummatione mundi fiet, quondo Jerusalem maceriae fuerint aedificatae, et Babylon corruerit, Assyriique, et Tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est, universae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum Domino Jesu, et omne genu flectetur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et universa lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II). Ut autem sciatis finem hujus seditionis profectum esse virtutum, erit tunc terra Babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet Babylonios [Al. Babylonicus].