# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.2.1-19

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.2.1 to 3.2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.2.1

(Vers. 8, 9.) « Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem. Nunc quare moerore contraheris? nunquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit? quia comprehendit te dolor quasi parturientem. » LXX: « Et tu, turris gregis, caligosa filia Sion, ad te veniet, et ingredictur principatus primus, regnum de Babylone filiae Jerusalem. Et nunc quare cognovisti mala? nunquid rex non erat tibi, aut consilium tuum periit, quia obtinuerunt te dolores sicut parturientem? » Turrem gregis nebulosam sive squalentem, quod Hebraice dicitur OPHEL (bsy) nullam aliam debemus accipere, nisi illam de qua Isaias ait: Et aedificavi turrem in medio ejus, id est, vineae. Vinea autem Domini domus est Israel (Isa. V, 2). Haec turris quandiu habet torcular, id est, altare, et in circuitu maceriam, auxilia videlicet angelorum, et non ingreditur diabolus aper in vineam, non est squalida, non est tenebrosa, sed a Domino lucente sortita vocabulum, appellatur civitas, quae in monte sita latere non potest. Turris igitur quondam gregis et populi Dei (quia pessimi coloni interfecerunt patris familias filium (Luc. XX), nunc squalida est et destituta, et sub nomine Ariel (Isa. XXIX) clamat de terra Isaia: Et haec turris filiae est Sion, sive, ut Symmachus vertit in Graecum: Ipsa est filia Sion: et usque ad hanc veniet Deus, vel potestas prima, quae potestas regnum est filiae Jerusalem. Venit autem ad hanc turrim prima potestas, sive principatus primus, ille qui dixerat: Ego sum alpha et fi, principium et finis, primus et novissimus (Apoc. XXII, 13). Et qui ex persona assumpti hominis ait in Proverbiis: Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22), sive, ut in Hebraeo scribitur: Dominus possedit me: CANANI (vyp) enim non creavit me, sed possedit me habuitque, significat.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
