# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.2.20-43

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.2.20 to 3.2.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.2.20

Et venit potestas prima, et regnum filiae Jerusalem, ut post primam fieret et secunda; sicut enim ipse loquitur confidenter: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12): ita et discipulis suis donat ut ipsi quoque lumen vocentur mundi, dicitque ad eos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Sed et vineam veram se in Evangelio vocans, de credentibus per Jeremiam loquitur: Ego autem plantavi te vineam frugiferam totam veram (Jerem. II, 21). Et cum sit panis vivus de coelo descendens, discipulis dedit, ut appellentur panis. Unde et apostolus Paulus loquitur confidenter: Omnes enim unus panis sumus (I Cor. X, 17). In hunc igitur modum ingreditur potestas prima et regnum in Jerusalem, ut credentes in ea potestatem faciat et regnum. Quod autem in quibusdam libris legitur, Et ingredietur [Al. ingrediatur] principatus primus regnum filiae Sion, et de [Al. est de] Babylone, sciamus additum esse, quia nec in Hebraeo, nec apud alios habetur interpretes. Et videtur mihi quidem de captivitate sensisse Babylonia, quod populus inde egrediens venerit Jerusalem. Sequitur: Et nunc, quare moerore contraheris? sive, ut in LXX scriptum est: Et nunc quare cognovisti mala, ad quam venturus est, inquit, Dominas et potestas prima et regnum? Quare nunc moerore contraheris, aut quare cognovisti mala? Statim respondetur et dicitur: Quia rex non est tibi, et consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem. Aut certe cum haec omnia habeas, vitio tuo nec regis, nec consiliarii mereris auxilium. Quod autem ait: Quare cognovisti mala? illo sensu accipiendum est, quod omnis qui meretur et patitur mala, dicitur nosse mala, et ignorare bona. Juxta illud quod in primo quoque Regnorum libro scriptum est: Filii Heli, filii pestilentiae, non cognoverunt Deum (I Reg. II, 12). Et alibi: Qui custodit mandatum, nesciet verbum malum (Eccle.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
