# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.20.47-65

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.20.47 to 3.20.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.20.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.20.47

Aures quoque eorum obsurdescent, quia malitia non solum oculorum obcaecavit intuitum, sed et aures fecit obsurdescere; noluerunt enim audire vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Et juxta Isaiam: Auribus suis graviter audierunt (Isa. VI, 9; Act. XXIII, 27); quanquam multo minus sit graviter audire, quam penitus non audire, et surdum fieri ut verbum non audiet veritatis. Post tanta mala dicitur de eis, quod lingent humum quasi serpentes, quae trahunt terram, ambulantes in ventre suo, et comedentes terram omnibus diebus vitae suae (Gen. III) · Et carnis, id est, terrena opera facientes, et trahentes secum us tue ad diem ultionis, et visitationis Domini, non pulverem, non terrae parva vestigia, sed totam humum. Quod cum fecerint, et ad judicium Dei venerint, et conclusi fuerint atque turbati, tandiu turbabuntur, et conclusi erunt, quandin terra quam traxerant quasi serpentes, permanserit in eis. Cum autem illa defecerit, obstupescent et admirabuntur, non in Domino Deo suo (necdum enim merebuntur, ut dicatur Dominus Deus eorum), sed in Domino Deo nostro. Et subito fit άποστροφή ad Christum diciturque ad eum: Et timebunt a te. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. I. 7). Et haec fient, ut videant gentes, et confundantur in omni mala fortitudine sua; et ponant manus super os suum, et auribus obsurdescant, et lingant terram velut serpentes, qui trahunt humum, ut primum concludantur, conclusique turbentur, inde territi obstupescam ad Dominum Deum sanctorum, et ad extremum ipsi quoque timeant illum. Hoc juxta LXX. Porro quia non multum ab eis, in praesenti duntaxat loco, nostra discordat editio, quod in illis dictum est, etiam in hac dictum existimemus.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
