Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10.) «Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. »LXX: «Dole, et viriliter age, filia Sion, quasi pariens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem: inde liberabit te, et inde redimet te Dominus Deus tuus de manu ini— micorum tuorum. »Cui praecipitur ut doleat, sive parturiat, et postea infertur, viriliter age, non frustra praecipitur; sed ut dolores patienter ferens, egrediatur de civitate, et habitet in campo sive in regione, et veniat usque ad Babylonem, et cum pro peccato sustinens captivitatem fortiter tulerit quod illatum est, tunc liberet eam Dominus, et redimat Deus suus de manu inimicorum suorum, ut postquam fuerit liberata, insultantibus dicat: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi: resurgam; etsi enim ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur ignominia (Mich. VIII, 9). Unde et in Psalmis congrua voce cantatur: Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur Dominus (Psal. CII, 9). Quod autem Dole, et viriliter age, ad salutem dolentis pertineat, et agentis viriliter, Jesus quoque filius Nave testis est, cui Dominus dicit: Confortare, et viriliter age (Josue I, 18). Dolet autem et agit viriliter filia Sion, quia excalciata et nuda egressa est de civitate, et captiva ducenda est in campum Sennaar, et futura in Babylone donec Zorobabel veniat, et Ezdras qui interpretatur adjutor, et de manu Chaldaeorum liberet eam. Quod cum juxta litteram manifestum sit, intelligere mihi videtur animam propter peccatum de Ecclesia pulsam, et inimico et ultori contraditam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat exire de civitate quam fluminis impetus laetificat, et habitare non in monte, ubi prius fuerat, sed in campo, in quo Assyriorum vagatur exercitus, et esse in confusione vitiorum suorum, et postquam habuerit compedes, et traxerit molam, et farinam Babyloniis fecerit, in semet reversam dicere: Quanti mercenarii patris mei saturantur panibus, et ego hic fame pereo (Luc. XV, 17)! et ad paternam domum postea revertentem suscipi a clementissimo patre, et redimi de manu durissimi domini. Ponamus exemplum ut quod imperatur filiae Sion, et dicitur: Dole, et viriliter age quasi parietis, non ad poenam, sed ad utilitatem illius referamus. Loquitur Paulus ad Galatas: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Et tandiu doluit, tandiu [Al. quandiu] parturivit, donec eos rursum per poenitentiam generaret, qui per delictum perierant. Puta medicum febricitanti vel vulnerato dicere: Dole, et viriliter age, sustine sitim, porta cauterium, ut certior sanitas consequatur.