# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.4.16-26

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.4.16 to 3.4.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.16

Quod quam stultum sit, ex omnibus Scripturis facile comprobatur; sed hoc alterius temporis est. Nos ergo qui non occidentem litteram, sed spiritum vivificantem sequimur, dicimus adversum filiam Sion, quae interpretatur Ecclesia, multas nationes daemonum congregari, et in praesenti saeculo, quod in maligno positum est, insultare, et in occisione filiorum ejus gaudere, nescientes cogitationes Domini, nec ejus consilium agnoscentes. Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Congregabit itaque eos quasi manipulos areae, ut quidquid spinosum habere videbantur et aspersum, vacuumque et leve, ungulis suis conferat, et cornibus ventilet, et purum remanens frumentum, in Domini offerantur donaria. Quid autem in eo significet quod ait: Et comminues populos multos, et consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. Legamus Numeros, et Jesum Nave, et primum Regnorum librum, et videbimus quomodo de subjectis gentibus, cum universa perierint in ore gladii, aurum et argentum, et tam de hominibus, quam de jumentis certus praedae numerus Domino consecratus sit. Denique et Achor, qui de anathemate Jericho aliquid est furatus, conturbavit populum, et ex peccato valli nomen impositum est, EMEC ACHOR ("fD? pCT), id est vallis tumultus sive turbarum (Josue VII). Ut autem scias juxta LXX interpretes, qui dixerunt: Consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae, in bonam partem debere accipi consecrationem: Theodotio pro multitudine, munera transtulit: Quinta editio, emolumentum id est, ώφέ)ειαν: Symmachus, lucrum, id est, κέρδος αυτών.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
