# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.8.17-23

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 3.8.17 to 3.8.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.8.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.8.17

» Quando venerit diabolus, qui interpretatur εΰΟύνων, id est, arguens atque corripiens, super terram regionemque credentium, et eorum quos pascet Dominus in fortitudine, et in sublimitate nominis Domini Dei sui, et eos calcaverit tribulationibus variis, et domos animarum nostrarum, id est, corpora quasi superbus ascenderit atque depresserit, et tamen nihil nos a Christi charitate separaverit: tunc Christi pax, sive ipse Christus erit in nobis, et dicetur de sancto, Nihil proderit inimicus in eo. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, possit manifestius fieri. Venit Assyrim super terram quondam Pauli, et ascendit super regionem ejus, quando fuit in laboribus supra modum; in plagis abundantius, in carceribus nimis, in mortibus frequenter: quando a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, ter virgis caesus est, semel lapidatus est, ter naufragium fecit, nocte et die in profundo maris fuit, in periculis latronum, periculis in falsis fratribus, periculis ex genere, periculis ex gentibus (II Cor. XI): sed in his omnibus vincebat propter illum qui dilexerat eum. Et ideo implebatur pace, quia impletus fuerat contumeliis. Judaei in adventu Christi, quem sibi simulant, haec omnia juxta litteram futura esse contendunt.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
