Latin
3.9.18 to 3.9.39
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.9.18-39
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et in Ecclesiaste praecipitur: Ot demus partes septem, demus et octo (Eccle. XI, 2). Et in templo Ezechiel, quod interpretatur Ecclesia et coelestis Jerusalem, septem et octo gradibus ascenditur (Ezech. XL). Et in Psalterio quindecim gradus sunt, quibus hebdomadem et ogdoadem ad canendas Deo landes scandimus. In octava die celebratur circumcisio spiritualis, et in templo Judaeorum destruitur sabbatum, et quidam psalmi pro Octava inscribuntur. Isti igitur septem pastores et octo morsus hominum, pascent Assur in gladio. Vivens enim et efficax sermo Dei, et acutus super omnem gladium bicipitem (Hebr. IV, 12), missus est ab eo qui venit gladium mittere super terram, ut dividantur duo in tres (Matth. X). Et terram Nemrod (qui interpretatur, tentatio descendens) pascent in fovea ejus; gigantis enim et venatoris et superbientis contra Dominum terra, non est in montibus, sed in foveis. Iste cecidit quasi fulgur de coelo, et semper versatur inter bestias; et quia venator est, infructussa ligna lustrat et silvas. Quantum ergo possum mea recolere memoria, nunquam venatorem in bonam partem legi. Ismael et Esau venatores fuerunt (Gen. XVI et XXVII), et praecesserunt in typo populi Judaici, quorum alter filius AEgyptiae est, ambulans juxta carnem et juxta carnem vivens: alter primitiva propter lenticulam perdidit, et benedictionibus fratris invidens, fugat eum in Mesopotamiam. Redacta ergo terra Nemrod in foveis suis: Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Prov. XXVI, 27); et qui lacum aperuit et effodit eum, incidet in foveam quam focit, et revertetur dolor ejus in caput ejus, et super verticem ejus iniquitas ejus descendet (Psal. VII, 16, 17). Et confosso Assyrio a septem pastoribus et octo morsibus, liberavit nos Christus de manu Assur, qui venerat super terram nostram, et calcare cupiebat terminos Israel.