Latin
1.1 to 1.20
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 1.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Si in explanationibus omnium prophetarum sancti Spiritus indigemus adventu, ut cujus instinctu scripti sunt, illius revelatione pandantur: et in Isaia atque Apocalypsi signatum legimus (Isa. XXIX; Apoc. V) librum, quem Scribae et Pharisaei, qui legis Litteras nosse se jactant (Joan. IX), non possunt legere, quia signatus est, nullusque inveniri potuit, nisi leo de tribu Juda, quem signavit Deus Pater, qui ejus posset reserare mysteria: quanto magis in explanatione Osee prophetae orandus est Dominus, et cum Petro dicendum: Edissere nobis parabolam istam (Matth. XIII, 36). Praesertim cum obscuritatem voluminis in fine testetur ipse, qui scripsit: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Quod non pro impossibili, sed pro difficili debemus accipere, juxta illud Evangelii: Quis putas est servus fidelis et prudens quem constituit Dominus super familiam suam (Matth. XXIV, 45)? Quis enim non statim in fronte libri scandalizetur, et dicat: Osee primus omnium prophetarum meretricem accipere jubetur uxorem, et non contradicit? Non saltem nolle se simulat, ut rem turpem facere videatur invitus; sed exsequitur laetus imperium, quasi optaverit, quasi multo tempore cum pudicitiae vacasse poeniteat: cum honestiora et absque peccato sanctos viros renuisse, Domino jubente, le gerimus. Moyses mittitur ad Pharaonem, et dux Israelitici populi constituitur: et tamen non imbecillitate, sed humilitate respondet: Provide alium quem mittas (Exod. IV, 13). Jeremias puerum esse dicit, ne peccantem arguat Jerusalem (Jerem. I). Ezechiel de omni genere leguminis ac sententis unum subcineri cium panem facere, et coquere illum in humano stercore jubetur, et ait: Nequaquam, Domine, quia nunquam immundum introivit in os meum (Ezech. IV, 14). Et Osee audiens a Domino: Accipe uxorem fornicariam (Osee I, 2), non frontem rugat, non moerorem pallore testatur, non verecundiam, mutato [Al. verecundia mutato] genarum rubore, demonstrat;