# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 1.21-46

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 1.21 to 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/1.21

sed pergit ad lupanar, et scortum ducit ad lectulum. Et non initiat illam pudicitiae matronali; sed se luxuriosum ac nepotem probat. Qui enim adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur (I Cor. VI). Haec igitur audientes quid possumus respondere nisi illud propheticum: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et cognoscet ea? (Osee XIV, 10.) Unde et nobis dicendum est cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18); ut introducat nos rex in cubiculum suum (Cant. I), et velamen quod ante oculos Moysi positum, fuit indectione Veteris Testamenti (Exod. XXXIV, II Cor. III) tollat a nobis. Statim enim ut locutus est Dominus: Pater in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens exspiravit (Luc. XXIII, 46), velum templi scissum est, et omnia Judaeorum secreta patuerunt. Et fons qui egrediebatur de domo David [Al. Domini], ingressus est mare solitudinis: et verus Elisaeus aquas steriles atque mortiferas sapientiae suae condivit sale, et fecit esse vitales (IV Reg. II): Maraque legis quae interpretatur amar tudo, ligno patibuli dulcorata est (Exod. XV). Intelligimus enim quis sit Judas patriarcha electus in regem, nec miratur cur ad Thamar quasi ad meretricem vir sanctus introierit (Gen. XXXVIII); quare Samson, qui interpretatur sol, Dalilam amaverit, quae transfertur in pauperem; et propter eam irrisus et mortuus adversariorum millia trucidarit (Judic. XVI); cur Salmon virum justum Booz de Raab meretrice generarit, qui Ruth Mohabitem pinna pallii sui operiens, et jacentem ad pedes (Ruth. III), ad caput Evangelii transtulerit. Quid causae sit ut cum David tot habuerit uxores, nullum alium regni sui fecerit successorem nisi eum qui de Bethsabee procreatus est (III Reg I): ut non solum meretrices, sed etiam adulterae Deo placere videantur.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
