# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.1-25

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.1 to 2.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.1

(Cap. 1.—Vers. 1.) « Verbum Domini quod fartum est ad Osee filium Beeri. » LXX similiter. Verbum Domini, quod in principio erat apud Deum Patrem, et Deus erat Verbum, factum est ad Osee filium Beeri, ut prophetam quoque Deum faceret, Salvatore dicente: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, filius Dei sum (Joan. X, 35, 36). Ut quomodo Deus deos facit, et stat in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI); et cum ipse sit verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc, mundum (Joan. I), ad apostolos loquitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), sic et ipse Salvator prophetam suum faciat salvatorem. Osee enim in lingua nostra, salvatorem sonat: quod nomen habuit etiam Josue filius Nun (Num. XIV), antequam ei a Deo vocabulum mutaretur. Non enim (ut male in Graecis codicibus legitur et Latinis) Ause dictus est, quod nihil omnino intelligitur; sed Osee, id est salvator; et additum esi ejus nomini Dominus, ut salvator Domini diceretur. Iste ergo salvator filius est Beeri, id est, putei mei, quos puteos fodit Abrabam, Isaac et Jacob, et Allophyli eos semper conabantur obruere (Gen. XVI, XXI, XXVI,XLVI). Inter puteum et lacum, id est cisternam, hoc interest quod puteus perpetuas aquas habet, de vivo fonte manantes. Cisterna, quae refrigerat, aquas suas externas et adventitias possidet. Unde per Jeremiam prophetam loquitur Deus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae aquas non valent continere (Jerem. II, 13). De hoc forte ad Deum Psalmista proclamat: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Unde quidam putant Beeri, interpretari, lumen meum;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
