# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.108-121

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.108 to 2.1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.108

Nec mirum si domus Jehu subvertatur, cum etiam regnum domus Israel, hoc est, decem tribuum post non multos annos omnino sit delendum. A Zacharia enim filio Jeroboam, cujus atavus fuit Jehu, usque ad nonum annum Osee, sub quo decem tribus ductae sunt in captivitatem, supputantur anni quadraginta et novem. Occisoque Zacharia, qui fuit ultimus de stirpe Jehu, statim reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, quae erant trans Jordanem; et deinde multas civitates Samariae, et deinde totam Nephtali, ad extremum omnes reliquas tribus. Pro Jehu in editione Vulgata legitur Juda: sed hoc mihi videtur non vitio Septuaginta interpretum, sed scriptorum inolevisse imneritia, qui ignorantes Jehu: quod magis tritum erat, scripserunt Juda. Typus autem seminis Dei, et ultio sanguinis ejus refertur ad Domini passionem, propter quam et domus Juda et regnum universi Israel dicitur subvertendum. (Vers. 5.) « Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrael. » LXX similiter. Quando ultus fuero sanguinem Jezrael super domum Jeha, et regnum Israel, Assyrio vincente, delevero, tunc illa die, et in illo tempore conteram omne robur exercitus Israel in valle Jezrael. Supra diximus Jezraelem, quae nunc juxta Maximianopolim est, fuisse metropolim regni Samariae prope quam sunt campi latissimi, et vallis nimiae vastitatis, quae plus quam decem millium tenditur passibus. In hoc commisso certamine, ab Assyriis caesus est Israel, id est, decem tribus, quae ob Jeroboam de tribu Ephraim, qui primus schisma fecit in populo, appellate sunt Ephraim. Interdum propter Joseph, qui fuit pater Ephraim, vocatur Joseph: nonnunquam Samaria, quae et ipsa altera urbs fuit metropolis decem tribuum, quae postea ab Augusto Caesare appellata est Augusta, id est, Σΐβχατή, in qua ossa Joannis Baptistae condita sunt. Post divisionem ergo duarum et decem tribuum, ob maximam partem multitudinis quae Jeroboam secula est, nomen pristinum Israel remansit in decem tribubus.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
