Latin
2.1.158 to 2.1.166
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.158-166
Unproofread scanNot analysed yet
Ita et Israel projectus a Domino, et captivitatis circumdatus angustiis, atque in Babylone cibis sustentatus immundis, vocatur non populus Dei, et aeterna gentis alienas feritur sententia, ut dicatur non populus urens, et abjiciatur [Al. abdicetur] in perpetuum. Quod recte intelligere possumus, et in omni populo Judaeorum, qui propter offensam seminis Dei captivitati traditus, regnum perdidit, et provinciam, appellaturque non populus Dei: et in persona haereticorum. Si quis autem contentiosus interpres noluerit recipere ista, quae diximus, sed meretricem nomine Gomer filiam Debelaim, primum, et tertium masculos, secundam, quae media est, feminam intellexerit procreasse, hoc volens Scriptura sonare quod legitur, respondeat quomodo in Ezechiel illud exponat, ubi jubetur a Domino portare iniquitates domus Israel, id est, decem tribuum, et trecentis nonaginta diebus in uno latere sinistro dormire perpetuo, licet in LXX centum et nonaginta scripti sunt, et dormire ita ut nunquam evigilet, nec mutet latus, nisi forte sopore satiatus paululum aperuerit oculos ad sumendum sordidissimum cibum subcinericii panis, qui de frumento, et hordeo, et faba, et lente, et milio coctus sit in humano stercore. Hoc enim rerum natura non patitur, ut quisquam hominum per trecentos nonaginta dies in uno semper latere dormiat. Et rursus, inquit: Suscipies iniquitates domus Juda, et diebus quadraginta dormies in latere dextro. Hi autem dies pro annis supputantur [Al. supputabantur], quibus Israel et Juda obsidione et captivitate longissima detinentur, ita ut vincti et immobiles, de altero in alterum latus se versare non possint. Si illa et caetera his similia, quae in Scripturis sanctis legimus, facta non potuerit approbare, sed aliud quid significare contenderit: ergo et meretrix ista mulier, et alia adultera mulier, quae aut prophetae jungebantur, aut servabantur a propheta, non turpem stupri conjunctionem, sed sacramenta indicant futurorum· (Vers.