# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.167-182

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.167 to 2.1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.167

10.) « Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis, filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus est dies Jezrael. » LXX: « Et erit numerus filiorum Israel sicut arena maris, quae non mensurabitur, nec numerari potest. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non populus meus vos: vocabuntur filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda et filii Israel simul: et ponent sibi principatum unum, et ascendent de terra, quoniam magnus est dies Jezrael. » Legimus abjectionem decem tribuum, et non mensurabilem Israel, nec ultra populum Dei, indignatione perpetua condemnatum. Nunc discimus quomodo filii Juda et filii Israel pariter congregentur, et ponant sibi caput unum sive principatum [Al. principium], et ascendant de terra, et in loco ubi prius dicebatur, Non populus meus, appellentur filii Dei viventis, et hoc fieri, quia magnus sit dies Jezrael. Ambigenti et in varias sententias fluctuanti illud occurrit Pauli apostoli ad Romanos scribentis: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus: sicut in Osee dicit. Vocavi non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris. reliquiae salva fient. Verbum enim consummans et brevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
