# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.183-194

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.183 to 2.1.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.183

Et sicut praedixit (Isaias I, 9): Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus. Quid ergo dicemus: Quod gentes quas non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam? justitiam autem quas ex fide est: Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit (Rom. IX, 22, seqq.·). Igitur beatus apostolus Osee prophetae assumens testimonium, et exponens illud super vocatione gentium, et eorum fide qui ex Judaeis credere voluerunt, omnem nobis difficultatem interpretationis abscidit, asserens Christi temporibus esse completum, ut scilicet in Israel eligantur duodecim tribus, hoc est, omnis populus Judaeorum, et in Juda hi qui ex gentibus Jesum Dominum confitentur. Si quis autem alienus a fide Christi, et non recipiens auctoritatem novi Testamenti, sed de numero circumcisionis, responderit filios Juda et filios Israel duas tribus sonare et decem, de quibus crebro diximus, et in hoc dantes manus, nihil fidei nostrae nocere monstrabimus. Sed postquam fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris in toto orbe dispersus, et omnem supputationem vicerit populi multitudo, tunc habebit licentiam Israel, qui hodie quoque captivus est, et qui prius dicebatur absque misericordia, et non populus meus, cum duabus tribubus, id est, Juda et Benjamin, quarum magna pars in Christum credidit, inire concordiam, ut corporibus separatos jungat fides, et unum sibi caput ponant et principem, de quo scripsit Ezechiel: Et princeps unus in medio corum, David servus meus, et resuscitabuntur quasi ab inferis mortui (Ezech. XXXIV, 24), Juda scilicet et Israel qui in infidelitate mortui erant. Et haec omnia fient, quia magnus est dies seminis Dei, qui interpretatur Christus. Ex quo perspicuum est, ideo in typo Naboth [Al. Nabutha] Jezraelitis sanguinem praecessisse, ut veritas compleretur in Christo. In hoc enim et non in illo magnus est dies Jezrael, de quo dicitur.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
