# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.241-261

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.241 to 2.1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.241

» Hoc plus faciam ei cui dixi. Non uxor mea, et ego non vir tuus, et ponam eam quasi solitudinem, et faciam eam velut terram inviam. Quando enim de AEgypto eduxi eam, interfectis parentibus, filii eorum terram repromissionis ingressi sunt. Nunc autem fornicariae matris liberi peribunt cum matre meretrice, quoniam filii fornicationis sunt, et mali ex malis geniti. Quibus in Evangelio dicitur: Generatio viperarum (Matth. III, 7): quae in tantam venit impudentiam, ut audiret per Jeremiam: Facies meretricis facta est tibi: impudorata es tu (Jerem. III, 3). An non est hoc durae frontis et meretriciae, impudentiae, ut in suo scelere glorietur, ei dicat: Sequar amatores meos; vadam ad idola quae mihi et ad victum et ad vestitum necessaria praebuerunt. Omnia quae propheticus sermo describit, spiritualiter a Domino accepere Judaei. Et quia Dei Filium negaverunt, eligentes sibi Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Filium Dei (Joan. XIX). Propterea usque hodie sequuntur daemones, et Dei beneficia ad illos referunt, qui cultorum suorum animas perdiderunt. Panes et aquas habent et haeretici, quorum panis luctus est, et aquae eorum coenosae, quae suffocant et interficiunt baptizatos. Habent et lanam de scabidis ovibus, et linum in nigredine perseverans, oleumque, de quo Propheta dicit Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5), et potum aquarum AEgypti, de quibus clamat Jeremia: Quid tibi et viae AEgypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18)? Et: Quid tibi et viae Assyriorum ut bibas aquas fluminum? Breviter cuncta percurrimus, ut ad reliqua transeamus. (Vers. 6, 7.) « Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc, magis quam nunc.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
