Latin
2.1.26 to 2.1.40
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.26-40
Unproofread scanNot analysed yet
sed superior vera translatio est. «In diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda; et in diebus Jeroboam filii regis Israel. »LXX similiter. Azarias, qui vocatur et Ozias, de stirpe David reg cavit in Jerusalem super duas tribus, quae appellabantur Juda, annis quinquaginta duobus cui successit in regnum filius ejus Joatham, qui et ipse regnavit annis sedecim; post quem filius ejus Achaz regnavit annis similiter sedecim. Post Achaz regnavit filius ejus Ezechias annis viginti novem, cujus anno sexto decem tribus, quae appellabantur Israel, captae sunt a Salmanasar rege Chaldaeorum, et in Medorum montibus collocatae. Ex quo perspicuum est, prophetante Osee, Isaia, et Joel, et Amos, et Abdia, et Jona et Michaea, qui σύγχρονοι ejus fuerunt, regnum decem tribuum esse Anitum, quod a primo rege Jeroboam usque ad ultimum Osee, permansit annis ducentis quinquaginta. Eo autem tempore, quo Ozias regnare coepit super Judam, super Israel regnabat Jerobuam pronepos Jehu, cui Dominus repromiserat usque ad quartam generationem sobolem illius regnaturam: eo quod percussisset duos reges impios, Juda et Israel. Hoc dicimus ut tibi breviter ostendamus, Osee prophetam, et ante captivitatem Israel, et post captivitatem ejus vaticinatum, et tam vicinam, quam praesentem, et praeteritam vidisse, et denuntiasse venturam, et luxisse ingruentem, et in emendationem Judae retexuisse praeterita: quod in ipso propheta juxta historiam conabimur approbare. Ozias interpretatur fortitudo Domini: Joatham, Domini consummatio, atque perfectio: Achaz, virtus: Ezechias, imperium Domini. Hi regnabant in populo Juda, cujus nomen, confessio, est. Porro in Israel qui sibi idola fecerat, et a Dei populo fuerat separatus, regnabat Jeroboam, qui interpretatur χρονισμό; ,id est, temporalitas, sive mora: quod mundum amaverit, et in ipso morari diu, vitam putaverit, sempiternam, nequaquam futuris, sed praesentibus delectatus. (Vers. 2.) «Principium loquendi Domini [Vulg.