# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.274-288

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.274 to 2.1.288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.274

» Ad superiora respondit, dixerat enim: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam, et linum, et oleum, et potum meum, quae universa susceperat, ut in Dei cultum verteret. Illa vero panem et vinum, qui confirmat, et quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), et oleum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. …), et argentum de quo saepe diximus Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Et aurum de quo legimus: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in virore auri (Psal. LXVII, 14), vertit in idola, et fecit Baal, quod interpretatur superior et devoratio: dum aut majora se putat habere dogmata quam Ecclesia, aut in ipsa falsae opinionis scientia devoratur. Quod autem juxta litteram, auro et argento et cunctis opibus abundaverit Jerusalem, et fecerit idola Baal daemoni Sidoniorum, sive, ut quidam rectius arbitrantur Babylonio, ex quo et Bel dicitur, Ezechiel plenius in suo ponit volumine, et omnis prophetarum narrat chorus. (Vers. 9.) « Idcirco revertar [Vulg. convertar] et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum, in tempore suo, et liberabo lanam meam, et linum meum quae operiebant ignominiam ejus. » LXX.: « Propterea revertar el tollam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et auferam vestimenta mea, et linteamina mea, ne operiant ignominiam ejus. » Gravior poena est, quando in tempore messis et vindemiae speratae fruges auferuntur et vinum, et quodammodo tentae tolluntur e manibus. Sin autem in tempore areae et praeli et torcularis, quando sterilitatem, praeteritam novis frugibus terra fecundat, omnium rerum penuria est, quid de reliquo anni tempore, quando vetera conservantur, aestimare debemus? Liberatur autem lana et linum, sive vestes et linteamina, ne ultra ignominiam operiant meretricis: ut scilicet Dei nudetur auxilio: et omnium ab eo angelorum tutela discedat.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
