# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.289-303

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.289 to 2.1.303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.289

Unde et Apostolus liberari dicit creaturam a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). Multi accepere aurum et argentum sapientiae et eloquentiae, de quibus facerent candelabrum septem lucernarum ex auro purissimo, et mensam propositionis auream, et propitiatorium, et Cherubim auri splendore radiantia, et bases columnarum argenteas, et triticum sermonis Dei, et vinum gaudium Spiritus sancti: vestimenta quoque et linteamina quibus credentes vestirentur in Christo: quae universa venerunt in idololatriae cultum, varia errorum dogmata componentes, et decepti alios deceperunt. Quae omnia auferet Deus, ut qui ex copia datorem non senserant, sentiant ex penuria. (Vers. 10, 11, et 12.) « Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et[Al. et nullus] vir non eruet eam de manu mea, et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, Sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus: et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. » LXX: « Et nunc revelabo immunditiam ejus in conspectu amatorum illius: et nullus eruet eam de manu mea; et avertam omnes laetitias ejus, solemnitates illius, et neomenias, et Sabbata, et cunctas festivitates illius, et disperdam vineam ejus, et ficus illius, quae dixit: Mercedes meae istae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam cam in testimonium, et comedent eam bestiae agri. » Quod sequitur: Volatilia coeli et reptilia terrae,: obelo praenotandum est. Pro saltu quoque, quod Hebraice dicitur JAR (i?*) unde CARIATH JARIM (IVIp), interpretatur villa silvarum, LXX trantulerunt testimonium, RES et DALETH litterarum falsi similitudine. Si enim pro RES DALETH legatur, testimonium dicitur; ita duntaxat, ut JOD littera non praecedat. Liberatis ergo veste et linteamine, ne operirent ultra ignominiam fornicariae, omnis turpitudo Jerusalem, sive stultitia, per quam operata est turpitudinem, revelabitur in conspectu amatorum ejus, ut quam velatam desiderabant, apertam contemnant.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
