# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.339-355

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.339 to 2.1.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.339

» LXX: « Ideo ecce ego seducam eam, et ponam illam quasi desertum; et loquar ad cor ejus, et dabo ei possessiones suas inde, et vallem Achor et aperiendam intelligentiam ejus. » Pro eo quod nos diximus, ad aperiendam spem, et LXX verterunt, ad aperiendum intelligentiam ejus, interpretatus est Symmachus είς θύραν έλπίδος, id est, in ostium spei, Theodotion άνεφξχσΟαι την υπομονή αυτής, id est, aperire patientiam, vel, exspectationem ejus. Postquam revelata fuerit ignominia Jerusalem, sive Judaeae meretricis in oculis amatorum ejus, et cessaverit universa solemnitas, vineam et ficum vel siccitas vel grando corruperit, et redacta in silvas atque infructuosas arbores, a bestiis fuerit devorata, et reddiderit ei Dominus cruciatus atque tormenta; quia daemonibus Baalim thura succenderat, et nequaquam se ultra de cineribus a favillis putaverit posse consurgere, tunc, hoc est, in adventu Christi Filii sui, aperiet spem salutis, et dabit locum poenitentiae, et blandietur ei; hoc enim significat, lactabo eam; ut post poenarum magnitudinem, dolores pristinos repromissione mitiget prosperorum. Et ducam eam, inquit, in solitudinem, id est educam ex malis, sicut et prius de AEgyptiaca eduxeram servitute; et loquar ad cor ejus verba mollia, verba consolatoria, ut tristitiam gaudio, temperem, juxta idioma Scripturarum; quibus verbis et Sichem locutus est ad cor Dinae (Gen. XXXIV), et Joseph in AEgypto fratribus suis tristibus atque metuentibus (Gen. XLV,) ut moeror gaudio mutaretur. Quod sequitur. (Vers. 15.) « Et dabo ci vinitores ejus, ex eodem loco. » Quia blanditias et solitudinem in praeteritae historiae exeuntium de AEgypto similitudine praemiserat, in qua Moyses et Aaron de eadem gente Judaeorum principes exstiterunt, etiam nunc pollicetur, quod vinitores ejus de eodem loco daturus sit. Vineam intelligi Israel, omnis et veteris Instrumenti et novi Scriptura testatur: 22 Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
