Latin
2.1.373 to 2.1.386
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.373-386
Unproofread scanNot analysed yet
»LXX: «Et humiliabitur juxta dies infantiae suae, et juxta dies ascensionis de terra AEgypti. »In eo ubi nos posuimus, canet, et LXX transtulerunt, humiliabitur, in Hebraico scriptum est ANATHA (HTUV), quod Symmachus interpretatus est affligetur, Theodotion respondebit, Aquila obediet, id est, ύ-ακούσει: nos ab Hebraeo κατα λέςιν magis accipimus, id est, praecinet: ut quia semel jactationem et eductionem in solitudinem, et vinitores ex eodem loco, et vallem Achor, posuerat, et totam historiam exeuntium de AEgypto et pergentium ad terram sanctam brevi sermone perstringens, etiam nunc historiae similitudinem conservaret. Ut quomodo eo in tempore, quando egrediebantur de terra AEgypti, submerso Pharaone in mari Rubro, arripuit Maria tympanum, et praecinens caeteris, exsultavit et dixit: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est; equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1): sic nunc quoque secundum dies juventutis suae, sive adolescentiae suae, quando egressa est de terra AEgypti, canat atque laetetur, et regnum Christi ac suam salutem inter Ecclesias choros concinat. Et animadverte quia quando eximus de AEgypto, et ad meliora transimus, dicamur ascendere: quia Jerusalem in montibus sita est, de qua qui in Jericho descendere voluerat, vulneratus est (Luc. X). Ad eos autem qui AEgypti id est, saeculi hujus quaerunt auxilia dicitur. Vae qui descendunt in AEgyptum propter auxilium (Isa. XXXI. 1). Interpretatio Aquilae et Theodotionis, e quibus alter ύπάκουJci posuit, id est, audiet, alter άποκριθήσται, id est respondebit, nobiscum facit, quod praecinentibus aliis, alii respondeant concinentes. Humiliabitur autem et affigetur, quod LXX et Symmachus transtulerunt, non convenit tempori laetitiae, nisi forte imitabitur Paulum, qui postquam vocatus est apostolus, plangit antiqua peccata, et se dicit indignum vocatione apostoli, quia persecutus sit Ecclesiam Dei (I Cor. XV): ut humiliatio et afflictio in conscientia praeteriti vulneris, non in dolore malorum praesentium accipiatur.