# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.61-72

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.1.61 to 2.1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61

Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum; sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat: praesertim cum beatus Osee, non ob causam luxuriae, non libidinis, non propria fecerit voluntate, sed Dei paruerit imperio, ut quod in isto carnaliter legimus, in Deo factum spiritualiter probaremus. Qui suscepit Synagogam, hoc est, populum Judaeorum fornicationi et libidini servientem. Ad quam Dominus loquitur per Ezechielem: Et tu, meretriae, audi verbum Domini: Fractae enim sunt in AEgypto mammae ejus (Ezech. XXIII, 3); et volutabatur in sanguine, et fuerat polluta usque ad verticem, ut nulla pars corporis atque membrorum ejus esset, quae turpitudinis maculam non haberet. Operuit talem Dominus pallio, et suis junxit amplexibus, dedit ei mel et oleum et similam manducare, et induit eam vestibus pretiosissimis, posuit in collo ornamenta gemmarum, aures ornavit auro et lapide pretiosissimo, armillas quoque brachiis praebuit ut bonis uteretur operibus. Et nihilominus haec contempta largitate et bonitate viri, prioris immemor turpitudinis, amatores Chaldaeos et Assyrios et AEgyptios, qui magnarum sunt carnium, secuta est. De Salvatoris et Ecclesias typo in praefatiuncula diximus, quod sumpserit sibi uxorem fornicariam, quae prius idolis serviebat Si quis autem contentiosus, et maxime gentilium, noluerit figuraliter dictum recipere, et irriserit prophetam fornicariae copulatum, opponamus ei illud, quod solet laudare Graecia, et philosophorum scholae concinunt. Qua ratione praedicent virum eruditissimum Xenocratem, qui Polemonem luxuriosissimum juvenem inter psaltriae atque tibicines et impudicas mulieres ebrium et hedera coronatum fecit obedire sapientiae, el adolescentem turpissimum mutavit in sapientissimum philosophorum. Cur Socratem ad coelum levent, qui Phaedonem, ex cujus nomine Platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et avaritiam domini, multorum libidini servientem, in Academiam transtulerit? El quidquid illi de philosophiae magistris responderint, nos ad Prophetae defensionem referimus.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
