Latin
2.24.158 to 2.24.176
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.158-176
Unproofread scanNot analysed yet
Quodque dicit: Non fornicaberis, et non eris viro, hoc ostendit quod interim modo idolis non serviat, nec tamen habeat Deum; sed et amatoribus et viro spoliata sit. Et quia virum non habet, non vescitur cibo hominum, frumento et legumine, sed hordeo irrationabilium jumentorum, ruminans vilitatem litterae, quae interficit, et non habens spiritum vivificantem. Unde et in lege mulier, quae a marito accusatur adulterii, in potione έλεγμοΟ, id est convictionis, quando arguitur in peccato, farinam accipit hordei (Num. V); quae enim imitata est equos et mulos, quibus non est intelligentia (Psal. XXX), equorum atque mulorum sustentatur alimentis. Pro dimidio coro hordei, nebel vini Septuaginta transtulerunt, quod penitus in Hebraico non habetur. Et possumus dicere, in nebel vini, hoc est mensura plena atque perfecta, inebriatam adulteram, et plenis afflictam esse suppliciis. Unde et Jeremias calicem meri propinat gentibus et Jerusalem (Jerem. XV). Vir quoque sedet, imo exspectat adulterae poenitentiam, ut postquam plenitudo gentium subintraverit (Rom. XI) et novissimus crediderit Israel, ita ut qui fuerat caput, vertatur in caudam (Deut. XXVIII), et cauda vertatur in caput, tunc fiat unus grex et unus pastor. (Vers. 4, 5.) «Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum: et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum. »LXX: «Quia diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (quae Graece dicuntur ίψ. οή). Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum: et stupebunt ad Dominum, et super bonis ejus in novissimo die.