Latin
2.24.17 to 2.24.34
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.17-34
Unproofread scanNot analysed yet
ne dum aliud loquitur, alterius recordetur, et virum nominans, idolum cogitet. Ignosce obscuritati, quae tribus nascitur modis; aut rerum difficultate, aut magistri imperitia, aut discentis nimia tarditate. Neque enim Hebraeum prophetam edisserens, oratoriis debeo declamatiunculis ludere, et in narrationibus atque epilogis Asiatico more cantare, sed auxilio orationum tuarum, et incredibili discendi studio, aperire quae clausa sunt. Denique Aquila diligens et curiosus interpres; Vocabit, inquit, me vir meus, et non vocabit me ultra habens me, id est, BAAL. (Vers 18.) «Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. »LXX: «Et disponam eis testamentum in dic ilia cum bestiis agri, et cum volatilibus coeli, et cum reptilibus terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et habitare eos faciam in spe. »Quando omnia religionis adversae vocabula fuerint ablata de populo Dominum conficte, et vocaverit me, inquit, vir meus, et nequaquam Baali, id est, idolum meum, tunc percutiam eis foedus atque concordiam cum bestiis agri, et volucribus coeli, et reptilibus terrae. De hoc tempore et Isaias loquitur: Habitabit lupus cum agno; et pardus cum haedo accubabit. Vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, et simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas (Isa. XI, 6, 7); nequaquam carnem sanguinemque desiderans, sed mundis atque simplicibus vescens cibis. Quando Petro, ut Cornelium susciperet ex nationibus (Act. X, 11), revelatum, jussumque est ut comederet omnes bestias, et nihil immundum esse cognosceret, quod cum gratiarum actione perciperetur: super quibus audit postea; Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Ibid.