# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.177-192

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.24.177 to 2.24.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.177

» Pro ephod et theraphim ΟΦΤΠ Septuaginta Upatttav, id est, sacerdotium, et δήλους, id est, manifestationes interpretati sunt. Sciendum autem, ut crebro diximus, ephod significare indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico a LXX έττωμ\; dicitur, id est superhumerale ab Aquila έπένδυμα, id est, superindumentum. Theraphim autem proprie appellant μορφώματα, id est, figurae et simulacra, quae nos possumus in praesenti duntaxat loco Cherubim et Seraphim sive alia quae in templi ornamenta fieri jussa sunt, dicere. Verum quia Septuaginta δήλου; interpretati sunt, pro quibus Aquili φωτισμού; transtulit; et haec ipsa sunt in /ofcioi, id est, in Rationali, hoc intelligimus, quia in pectore et corde pontificis ά'ΐ/Μα et φω:ισμοί, id est, veritas esse debeat atque doctrina: ut non solum sciat rectam fidem, sed et quod noverit, possit ore proferre. Quod et apostolus Paulus scribit ad Titum, docens qualis episcopus ordinandus sit: Oportet enim episcopum sine crimine esse tanquam Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum sanam doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere (Tit. I, 7–9). Ephod ac theraphim et in Judicum libro legimus (Judic. XVII et XVIII), quae sibi fecerat Levites, qui postea cum sexcentis de tribu Dan armatis profectus est. Post passionem Domini Salvatoris usque in praesentem diem, paulo minus quadringentesimus annus expletur, et quantum temporis resideat usque ad diem judicii, nec angeli noverunt, nec Filius. Qui ideo ignorare se dicit, quia nobis non expedit discere |Al. scire]. Hi sunt ergo multi dies, quibus infelix Synagoga et mulier adultera hordeo pascitur, et sedet contracta, quia cum Christo stare non potest.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
