# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.193-214

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.24.193 to 2.24.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.193

Sine rege, de quo locutus est Pater: Suscitavi regem cum justitia (Isa. XLV, 13). Et ipse dicit in Psalmo. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Sine principe, vel ipso Domino Salvatore, vel certe pontifice, de quo scriptum est: Principi populi tui non maledices (Exod. XXII). Et sine sacrificio, et sine altari. Subverso enim templo, et incensa Jerusalem, nec sacrificium, nec sacerdotium Judaica gens exercere potest. Et sine ephod et sine theraphim, id est, instrumentis sacerdotalis habitus. De hoc rege et Jacob ita benedictione Judae patriarchae loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Ergo postquam defecit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, et Herodes alienigena et proselytus suscepit imperium, intelligimus venisse cui regnum repositum est, et ipse erat exspectatio gentium. Haec est caecitas quae ex parte accidit Israeli, ut sub. intraret plenitudo gentium, et tunc omnis Israel salvus fieret (Rom. XI): et multo post tempore revertentur, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, qui de David stirpe generatus est, et interpretatur fortis manu. Ipse enim solvit captivitatem populi sui, et dedit vinctis remissionem. Cumque eum viderint filii Israel, qui a suis fratribus denegatus est, in Patris et sua majestate regnantem, pavebunt, et stupebunt ad Dominum et ad bonum ejus. Qui bonus filius, de bono natus est patre, sive ad bona Domini, de quibus sanctus loquitur: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13): haec enim quam incolimus peccatores, terra est mortuorum. Praesens capitulum, alii Judaeorum super Babylonica captivitate interpretantur, quando septuaginta annis desolatum est templum, et altare et victimae ac sacerdotium non fuerunt, et postea sub Zorobabel in sedes pristinas sunt reversi.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
