Latin
2.24.233 to 2.24.247
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.233-247
Unproofread scanNot analysed yet
redundaverunt): et pro scientia Dei, quae non est in terra, sanguis sanguinem tetigit, sive sanguinem sanguini miscuerunt, ut augerent peccata peccatis, et novis vetera cumularent. Recte autem qui habitatores terrae sunt et non incolae, ad judicium provocantur: quia a facie Aquilonis exardescunt mala super habitatores terra (Jerem. VI). Et in Apocalypsi Joannis: Vae, vae, vae dicitur super habitatores terrae (Apoc. VI). Qui autem potest cum propheta dicere: Advena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13), et pertransit mundum istum quasi incola et peregrinus, veritatem sequitur et misericordiam, et scientiam Dei, ne inundatione maledicti atque mendacii, homicidii, et furti, et adulterii et sanguinis opprimatur. (Vers. 3.) «Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea: in bestia agri et in volucre coeli sed et pisces maris congregabuntur. »LXX: «lugebit terra, et minuetur cum omnibus qui habitant cam, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, et cum volatilibus coeli, et pisces maris deficient. «Quia non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei super terram, sed e regione male dictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit: idcirco lugebit terra cum habitatoribus suis, et infirmabitur, ut non habeat bestias agri, et volucres coeli, et pisces maris deficient. Cum enim captivitas decem tribuum venerit, habitatore sublato, bestiae quoque et volucres coeli et pisces maris deficient; iramque Domini etiam muta elementa sentient. Hoc qui non credit accidisse populo Israel, cernat Illyricum, cernat Thracias, Macedoniam atque Pannonias, omnemque terram, quae a Propontide et Bosphoro usque ad Alpes Julias tenditur, et probabit cum hominibus et animantia cuncta deficere, quae in usus hominum a Creatore prius alebantur. Sin autem voluerimus, ut quidam putant, feros homines bestias interpretari, et volucres coeli eos, qui elevantur in superbiam, et omnia humana contemnunt, et pisces maris, qui irrationabiles sunt, et ita bruti, ut nihil omnino sapiant, et aerem liberum coelumque non videant: hoc non tam irati quam clementis est Domini, ut quae mala sunt, auferantur de terra.