# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.35-67

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.24.35 to 2.24.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.35

15). Ergo in adventu Domini Salvatoris, post resurrectionis ejus triumphos, et ascensum ad Patrem, duo parietes angulari lapide copulati sunt ab eo, qui fecit utrumque [Al. utraque unum. (Ephes. II, 14). Et vocavit eam quae dicebatur, Absque misericordia, misericordiam consecutam; et eum qui dicebatur Non populus meus, populum suum; pacatisque omnibus, arcus et gladius conteretur ac bellum. Non enim erunt necessaria instrumenta pugnantium, cum qui pugnent, defuerint. Jungetur Israel gentibus, et implebitur illud Deuteronomii; Laetamini gentes cum populo ejus (Deut. XXIII, 43). Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 2, 3). hoc est in Ecclesia, in qua confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum; quibus fractis atque contritis, dormient credentes fiducialiter, et sub uno pastore requiescent, sive sperabunt, in his quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. I). (Vers. 19.) « Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in [Vulg. absque in] miserationibus; et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus. » LXX similiter. O quanta clementia Dei! meretrix quae cum multis amatoribus fornicata est, et ob crimen bestiis tradita, postquam revertitur ad virum, nequaquam reconciliari ei dicitur, sed despondi. Et vide quid sit inter Dei conjunctionem et hominum; homo cum uxorem acceperit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem; Deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines, juxta illud quod adulterae dicitur per Jeremiam; Non ut dominum me invocasti, aut patrem, aut principem virginitatis tuae (Jerem. III, 4). Unde et Apostolus post fornicationem et idolorum cultum credentibus Corinthiis loquitur;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
