# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.361-378

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.24.361 to 2.24.378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.361

Amen (Ibid. 24, 25). Ut autem sciamus visitationem quasi vulneratorum et languentium ideo inferri a Deo, ut veluti cauterio et amarissimis potionibus recipiant sanitatem, et morbis careant, per prophetam loquentem audiamus Dominum: Visitabo in Virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII, 33, 34). Qui igitur amatur, corripitur: qui negligitur, suis peccatis dimittitur. Tantusque fuit numerus fornicatorum Israel, ut cesset ultio, desperans emendationem. Quid enim turpius quam viros meretricum cultui copulari, et cum effeminatis immolare hostias libidinis suae? Quod autem jungit: Populus non intelligens vapulabit, pro quo Septuaginta transtulerunt: Et populus non intelligens adhaerebat meretrici·, hoc significat quod vapulet in captivitate, et diversis afficiatur plagis, ut per dolorem recipiat disciplinam. De haereticis facilis intelligentia est, quod filii eorum fornicentur, et sponsae, id est, animae, quas in errore genuerunt, et suis dogmatibus desponsarunt. Istiusmodi indigni sunt correptione Dei: quoniam omnis eorum cultus fornicatio est, et turpes turpibus commiscentur, et propterea vapulabunt, ut aliquando per plagas intelligant quem requirant Deum. Quando videris peccatorem divitiis affluere, jactare se potentia, sanitate gaudere, delectari conjuge, corona circumdari liberorum, et impleri illud [Al. aliud] quod scriptum est: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5), dicito in illo comminationem Prophetae esse cumpletam: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulterate· rint. (Vers. 15, 16.) « Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda, et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis, vivit Dominus, quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Nunc pascet [Al. pascit] cos Dominus quasi agnum in latitudine. » LXX: « Tu autem, Israel, ne ignores, et Juda, nolite ingredi in Galgala, ne ascendatis in domum ών, et ne juretis, vivit Dominus: quoniam sicut vacca asylo percussa insanivit Israel.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
