# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.490-508

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 2.24.490 to 2.24.508. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.490

et non invenient quem requirunt, quia a recedentibus et ipse discessit. Praesertim cum et alibi loquatur: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum bibam (Psal. XLIX, 13)? Et iterum: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Ibid. 9). Et in Isaia: Holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum atque taurorum noto (Isa. I, 11). Praevaricati sunt enim in Domino; quia fornicantes cum idolis, non Deo filios genuerunt, sed daemonibus. Alii putant hoc significari quod in Esdra mulio post (I Esdrae X) tempore dicitur, quando uxores alienigenas assumpserunt, creantes ex eis liberos, et postea repudiare compulsi sunt. Sed hic melius est alienos filios accipere, qui in idolorum errore generati sunt, sive quos ducentes per ignem, idolis consecrarunt. Quia igitur hoc fecerunt, non multo post tempore, non annorum spatiis infinitis, et, ut solitus eram prius, longe post futura praedicere; sed nunc et in praesentiarum adveniet Assyrius, atque Chaldaeus, et devorabunt eos cum partibus, sive cleris suis, id est cum possessionibus quas in divisione terrae ad mensuram funiculi susceperunt. Pro co quod nos diximus, devorabit eos mensis Septuaginta rubiginem transtulerunt: cum utique rubigo, id est, έρυσίδη HASIL Von appelletur, ut ipsi quoque dixerunt in propheta Joel: Reliquias bruchi comedet rubigo (Joel. I, 4), id est, HASIL. Mensis autem HODES OΠΠ dicitur: denique Aquila neomenias, id est, kalendas interpretatus est: Symmachus et Theodotion mensem; et est sensus, per singulos menses hostis adveniet, et cuncta vastabit. Legamus Regum et Paralipomenon libros, et inveniemus sub rege Phasee, qui regnabat decem tribubus, venisse Teglatupbalasar regem Assyriorum, et magnam partem populi Samariae in Assyrios transtulisse, quo tempore apud Graecos secundus annus primae Olympiadis fuit; et apud Latinos (necdum Roma condita) Albae vicesimo anno Amulius imperabat, quem postea Romulus regno pepulit.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
