Latin
2.24.509 to 2.24.515
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.509-515
Unproofread scanNot analysed yet
Haeretici suspicantur quod in sacrificiorum multitudine placent Deum; et ecclesiastici, quod faciendo eleemosynas, redimant peccata, in quibus permanent: cum omne sacrificium praeterita scelera deleat, non praesentia; ideo non inveniunt Dominum, qui aufertur a talibus, el procul recedit. Isti vere |Al, vero] praevaricati sunt in Deum, et alienos filios nen Christo, sed diabolo procrearunt: ideo omni tempore maledicta sunt opera eorum, et cuncta quae faciunt, cruenti coloris rubigo populatur, quia sanguini et interfectioni proxima sunt. Rubigo autem proprie descendere dicitur in rore nocturno, ac lactantia in spicis frumenta maculare colore minii, vel sinopidis, et congrue juxta Αναγωγήν vastat cleros haereticorum, de quibus dicitur. Cleri eorum non proderunt cis (Jerem. XII, 13, secundum LXX).