# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.14

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.14

(Vers. 9.) « Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. » LXX:« Absconderunt sacerdotes viam Domini, interfecerunt Sicima: quia iniquitatem operati sunt. » Symmachus hoc locum ita interpretatus est: Societas sacerdotum in via interficie bant Sichem: Theodotion hoc modo: Absconderunt sacerdotes viam, interficiebant in dorso: Aquila, Participatio sacerdotum in via occidebant humeros: quorum cum intelligentiam juxta historiam quaereremus ab Hebraeo, ita nobis expositum est: Sacerdotes Bethel, imo fanatici Bethaven, temporibus Paschae et Pentecostes, et Scenopegiae, quando per Sichem, quae hodie Neapolis appellatur, eundum erat Jerosolymam, ubi solum licebat victimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis vitulos aureos in Dan et in Bethaven, quam in Jerosolymis et in templo adorarent Deum. Quod autem dicit: Participatio et societas sacerdotum, conjurationem corum significat, et in malam partem consensum. Sin autem legerimus, ut nos interpretati sumus: particeps sacerdotum, ad Galaad, inquit, referendum est, quae operatur idolum: est et supplantata sanguine, quod sacerdotum impietatem secuta sit, et latrociniis vacet ac sanguini. Hoc illi dixerint: Nos autem dicamus intercludere haereticos viam, ne de Sichem, id est, de bonis operibus pergamus in Jerusalem, id est, in Ecclesiam. Isti sunt quasi fauces virorum latronum, et interficiunt eos, qui per hujus saeculi viam ad veritatem pergere cupiunt. Sichem interpretatur ώμοι, id est, humeri: in humeris opus intelligimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt viam, et occidunt homines malis operibus, ne perveniant Jerusalem. Quod autem humerus opus significet illud ostendit: Da cor tuum in humerum tuum (Gen. XLIX, 15), hoc est, quae intelligis, verto in opera. Et de Issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et vir agricola sit.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
