Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10, 11.) «In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel; sed et, Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. »LXX: «In domo Israel vidi horribilia, ibi fornicationem Ephraim, contaminatus est Israel et Juda; incipe vindemiam tuam cum convertero captivitatem populi mei. »De hoc scelere ct horrore terribili est [Al. et] Jeremias locutus [Al. loquitur]: Obstupuit coelum super hoc, et exhorruit terra vehementer (Jerem. II). Quid enim horribilius, quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? Unde ad metropolim earum dicitur: Auter vitulum tuum, Samaria, in qua primus fornicatus est Ephraim, id est, Jeroboam de tribu Ephraim, et illo fornicante, contaminatus Israel est, populus videlicet Samariae, qui magna ex parte commune Israelis nomen obtinuit. Unde et ad Judam sermo convertitur: Tu quoque Juda, pone messem tibi; et est sensus: Non te putes esse securum, quod Israel captivus abducitur; tu quoque praepara tibi segetes, ut metantur; non multo enim post tempore duceris captivus in Babylonem, et messionis tuae tempus adveniet. Cumque te Chaldaei messuerint, convertam rursum captivitatem populi mei, et sub Cyro rege Persarum, et Artaxerxe reducam populum meum. Et nota quam significanter Judae captivitas. et regressio pariter prophetetur; de Israel autem, hoc est, de decem tribubus, et nunc tacitum est, et si quando prosperum quid dicitur, in Christi differtur adventum. In domo autem haereticorum quotidie videmus horrenda: fornicantibus primum magistris, et populo qui ab eis inducitur sordidato Judae quoque, hoc est Ecclesiae, praecipitur, ut e ipse propter peccata paret sibi messem, sive vindemiam, cum judicii tempus advenerit. Sed huic ignoscitur, et veniam Dominus pollicetur, quia quem diligit corripi:, et castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII), ut probatum et purgatus condat in thesauros suos. Quidam hoc quod dixitur, Juda, incipe vindemiam tuam, sive, pone messem tibi, ad bonam partem referunt, ut punito Israel, iste operum suorum fructus recipiat juxta iilud quod scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 6). Nobis superior sensus magis placet.