# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.2.1-16

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.2.1 to 3.2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.2.1

(Vers. 8, 9.) « Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven post tergum tuum Benjamin: Ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus Israel ostendi fidem. » LXX: « Clangite tuba super colles, sonate super excelsa, praedicate in domo ών: mente excidit Benjamin, Ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus Israel ostendi fidelia. » Ephraim et Israel et Juda menses singuli, sive rubigo cum suis partibus devorabunt. Quamobrem praecipio vobis qui auditis, ut non voce sublimi, sed clara buccina concrepetis: claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. Clangite buccina in Gabaa, cujus etymologiam in colles Septusginta transtulerunt: et tuba in Rama, quae interpretatur excelsa: istae autem duae sunt in tribu Benjamin, vicinae sibi mutuo civitates, id est Gabaa, in qua natus est Saul; et Rama, quae est juxta Gabaa, in septimo lapide a Hierosolymis sita; et quam rex Israel occupare conatus est, ut exitum et introitum clauderet tribui Judae. In Gabaa itaque et in Rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recurvo efficitur; unde et proprie Hebraice SOPHAR (ηΒΊΙΓ), Graece χερατίνη appellatur, Tuba autem de aere efficitur, vel argento, qua [quae] in bellis et solemnitatibus concrepabant [Al. concrepat]. Super Bethaven, quae quondam vocabatur Bethel, et est in tribu Ephraim, in qua vitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est: quia vicina captivitas est. Ei pulchre dixit quod Bethaven post tergum sit Benjamin: ubi enim tribus finitur Benjamin, haud procul in tribu Ephraim, haec urbs condita est. Idcirco autem dico atque praecipio: Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, et ululate in Bethaven; quia domus regia Ephraim, sive ipse Ephraim, hoc est imperium Israel, jam in desolatione erit;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
