# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.20.18-29

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.20.18 to 3.20.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.20.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.20.18

Idcirco enim assensus est populo, quia intellexit omni eos ad errorem mente conversos. Quodque sequitur: Tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus est quasi ignis flammae, hoc significat: postquam misit ignem in clibanum cordis eorum, et vidit cos furere, et nullum esse qui suae resisteret voluntati, lota nocte dormivit, id est, securus fuit: versatus in tenebris est, dum illi coquerentur et impietatis panem efficerent. Unde postea surrexit mane, et scelerum suorum flammam aperta ostendit insania, ut nequaquam per insidias, sed impudenter a Dei cultu ad idolorum caeremonias transilirent. Quid plura? omnes quasi clibanus, idololatriae igne calefacti sunt, et devoraverunt judices suos, ut etiam qui bonus esse potuerat per naturam, et religionis Domini recordari, videns et principes et populum vitulis subditos, et illos putare deos, etiam ipse a scelere devoraretur. Denique omnes reges ceciderunt Israel, et ambulaverunt in viis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, et nullus inventus est qui, desertis idolis, reverteretur ad Deum. Haec juxta Hebraeorum traditionem audacter magis quam scienter locuti sumus, fidem dictorum auctoribus relinquentes. Nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus: Infelices populi, qui a rege diabolo, et ab ejus principibus seducuntur: sive qui ab haerescos principe, et ejus ducibus solemnitates alias susceperunt, relinquentes Ecclesiam, et veritatem conculcantes fidei, solent clamare et dicere: Haec est dies regis nostri: verbi gratia, Valentini, Marcionis, Arii, atque Eunomii. Quod audientes qui eis praepositi sunt, non inebriantur vino, ne leve putetur esse peccatum; sed insaniunt ex vino, de quo Moyses scripsit in Cantico Deuteronomii: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 33): hi enim comedunt cibos impietatis, et vino iniquitatis inebriantur. De quo dicit et Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
