Latin
3.20.30 to 3.20.51
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.20.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
V, 18). Et in Proverbiis legimus: Principes vinum non bibant: ne obliviscantur sapientiae, et recta judicare non possint (Prov. XXXI, 4, 5). Unde deceptis et populis et ducibus, princeps extendit manum suam vel illusoribus et pestilentibus, quales erant filii Heli, et de quibus in primo psalmo legimus: In cathedra pestilentium non sedit (Psal. I, 1); de quo dicitur: Ejice pestilentem de consilio, et egredietur cum eo contentio (Prov. XXII, 10): quorum succensa sunt corda, ut allidant quos deceperint. Hoc enim juxta Septuaginta significant cataractae, quae non sursum levant, sed allidunt deorsum. Quodque dicit: Tota nocte Ephraim in somno repletus est, ostendit haereticos dormientes lucem solis justitiae non videre. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, quia oppressus est sensus eorum. Et de his in Psalmis legimus: Dormierunt somnum suum. et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6). Horum corda calefiunt variis perturbationibus: ira, amore, avaritia; et devorant judices suos, vel si quid possunt in animo habere virtutum, vel sensus quibus mala discernunt a bonis. Sive hoc dicendum quod duces haereticorum a suis populis devorentur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia, ipsi eorum devorentur assensu. Omnes haereticorum principes ceciderunt: quamvis clamet ad Dominum, nullus est qui invocet nomen ejus: Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X. 13). Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat illos (Psal. XCVIII, 6). qui haereticorum reges et principes non exaudit, quia non est inter cos qui clamet ad Dominum.