# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.21.1-14

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.21.1 to 3.21.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.21.1

(Vers. 8–10.) « Ephraim in populis ipse commiscebatur, Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur: comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit; et humiliabitur superbia Israel in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. » LXX: « Ephraim populis suis commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius. qui non reversatur: comederunt alieni fortitudinem ejus, ipse vero nescivit, et cani effloruerunt ei, et ipse ignovit: et humiliabitur contumelia Israel in facie ejus, et non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. » Factum est regnum decem tribuum, sicut omnium nationum, quia recesserunt a Domino: et sicut subcinericius panis, qui non reversatur, hoc est, non agit poenitentiam, comederunt Assyrii atque Chaldaei fortitudinem ejus, et quidquid virium habere poterat, devoraverunt. Tantaeque vecordiae fuit, ut devoratum esse se nesciret: aut certe ignoraret causam propter quam fuisset devorantibus traditus: denique usque ad senectutem, id est, usque ad ultimam captivitatem, in coepto errore permansit. Unde humiliabitur superbia Israel non multo post tempore, sed nunc et in praesenti: hoc est enim quod dicit, in facie ejus: humiliabitur autem, quia se erexerat et non in Deo, sed in multitudine confidebat exercitus. Et quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV); pro superbia, id est, GAON (p&l) more suo Septuaginta oβριν, id est, injuriam, transtulerunt. Et quia supra dixerat: Ephraim factus est subcinericius panis qui non reversatur, et videbatur ambiguum, nec satis sonare quid diceret, nunc ponit manifestius: Non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Quod si fuissent reversi ad Dominum Deum suum, audissent utique per Jeremiam loquentem Deum, Revertimini ad me, et ego revertar ad vos.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
